Epigramma, quod optimum & unicum praemium retulit

Année de composition

1794

Genre poétique

Description

Mots-clés

Paratexte

Texte

Argumentum : in beneficum rationis lumen
Nihil est a coelo homini datum ratione praestantius
Quae fax ista micans per opacae nubila noctis,
Mortales miseros vitali in tramite ducit ?

Tu, ratio, manans coelesti e lumine munus,
Quo genus humanum cunctis animantibus alte
Praestat, & ipsa dei felix resplendet imago !

Hac duce pollet homo verum secernere falsis,
Summum cernere jus, tetrasque eludere fraudes,
Queis saepe oppugnat rectum male sana Cupido.
Hujus ope instructus, varias formatur ad artes,
Et valet excelsum doctrinae attingere culmen ;
Nunc alto ad coelos effert sese arduus ausu,
Sydera & ipsorum scrutans, mirabile ! Motus ;
Nunc pulchra explorat cupidus spectacula Terrae,
Ispsius omnigenos carpit de munere fructus,
Mille & opes varias foecundo e viscere tollit.

Quid de scribendi, pingendi aut eloquar arte,
Omnia quae nobis fugientia tempora fistit ?
De mathesi & structis domibus, remisque subacto
Aequore, & arte graves habili depellere morbos ?
Quid de Musarum cultu, & virtute loquendi,
Sontibus unde oritur terror, miserisque levamen,
Cujus & attonitas penetrat vis ignea mentes ?…

Vos me deficiat, si versu evolvere vellem,
Quanta homini importet rationis commoda lumen.

Saepius hanc-ce quidem mendax obnubilat error,
Et praejudicii hanc circum lux falsa coruscat.
At non absolvit ration rationis abusus ;
Quin saepe observans, cautoque per ardua nisu
Sensim se attolens, sibi facta obstacula rumpit,
Solque novus spissis emergit purior umbris.

 
 

Sources

AN, F17 1010D.