Civibus egregiis, populi vices gerentibus, Lindet et Oudot, quia pridie gymnasium eorum benignius inviscerant, cadomensis hujusce gymnasii juvenes certatim gratias agunt ac salutem

Année de composition

1794

Genre poétique

Description

Mots-clés

Paratexte

Texte

Quae studuit faustas populo decernere leges,
Vivat in aeternum, felix Respublica vivat !…

Hi sunt inscripti nostro sub pectore sensus,
Egregii cives, patriae spirantis imago !

Dudum serva jacens, gravibus constricta catenis
Gallia, moerenti languebat marcida hictu.
Dicitis… En manibus subito fera vincla recedunt ;
Libera ceu tumulo gentis frons laeta resurgit,
Cuncta & promissam suadent sperare salutem.

Ista quidem nequeunt nisi longo exsurgere nisu,
Tot varii pugnant obices !… Miracula rerum ;
At vos quam feritis multis conatibus, arbor
Crescet… & usque memor, tribuens data munera vobis,
Jugiter hinc largos carpet gens postera fructus.

Horum primitas statuit nos ordo nepotum ;
Dumque, patres veluti, geritis quos pectore natos
Spem patriae eximiam ! Nutu arridente fovetis,
Primitias vobis properamus solvere laudum,
Ultima quas recinet, lustris labentibus, aetas.

O patriae blandum, dilectum, o Francia, nomen !
Ah ! Prius aspera mors nos primo in limine vitae
Demetat ; aut nostra, ut marmor, subito ora rigescant,
Quam nos sacra tui cesset vis insita amoris,
Nos, inquam, & sobolem coelesti accendere flamma !

 
 

Sources

AN, F17 1010D.