Civibus egregiis, populi vices gerentibus, Lindet et Oudot, quia pridie gymnasium eorum benignius inviscerant, cadomensis hujusce gymnasii juvenes certatim gratias agunt ac salutem
Auteur(s)
Mots-clés
Paratexte
Texte
Quae studuit faustas populo decernere leges,
Vivat in aeternum, felix Respublica vivat !…
Hi sunt inscripti nostro sub pectore sensus,
Egregii cives, patriae spirantis imago !
Dudum serva jacens, gravibus constricta catenis
Gallia, moerenti languebat marcida hictu.
Dicitis… En manibus subito fera vincla recedunt ;
Libera ceu tumulo gentis frons laeta resurgit,
Cuncta & promissam suadent sperare salutem.
Ista quidem nequeunt nisi longo exsurgere nisu,
Tot varii pugnant obices !… Miracula rerum ;
At vos quam feritis multis conatibus, arbor
Crescet… & usque memor, tribuens data munera vobis,
Jugiter hinc largos carpet gens postera fructus.
Horum primitas statuit nos ordo nepotum ;
Dumque, patres veluti, geritis quos pectore natos
Spem patriae eximiam ! Nutu arridente fovetis,
Primitias vobis properamus solvere laudum,
Ultima quas recinet, lustris labentibus, aetas.
O patriae blandum, dilectum, o Francia, nomen !
Ah ! Prius aspera mors nos primo in limine vitae
Demetat ; aut nostra, ut marmor, subito ora rigescant,
Quam nos sacra tui cesset vis insita amoris,
Nos, inquam, & sobolem coelesti accendere flamma !